monumenta.ch > Plinius > sectio 99

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 26, 99
{LXIII} in totum quidem Graeci, cum concitationem hanc volunt significare, satyrion appellant, sic et crataegin cognominantes et thelygonon et arrhenogonon, quarum semen testibus simile est. tithymalli quoque ramorum medullam habentes ad venerem proniores fieri dicuntur. prodigiosa sunt quae circa hoc tradit Theophrastus, auctor alioqui gravis, septuageno coitu durasse libidinem contactu herbae, cuius nomen genusque non posuit. -